Viewing page 11 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

qui ut sit nullo indiget. Alia vero per se ipsa non constant. sed ad quoddam aliud referuntur ut duplum et dimidium ut sesqualterum vel sesquitertium et quicquid tale est quod nisi relatum sit ad aliud ipsum esse non possit. Magnitudinis vero alia sunt manentia motuque carentia. Alia vero que mobili semper rotatione vertuntur nec ullis [[insertion]] tem [[/insertion]] corporibus acquiescunt. Horum ergo illam multitudinem que per se est arithmetica speculatur integritas. Illam vero que est ad aliquid musice modulaminis temperamenta pernoscunt. Immobilis vero magnitudinis. Geometria notitiam pollicetur. Mobilis vero scientiam astronomice discipline peritia vendicavit. Quibus iiii ^[[insertion]] or [[/insertion]] partibus si careat inquisitor verum invenire non possit. Ac sine hac quidem speculatione veritatis nulli recte sapiendum est. Sapientia enim earum rerum quae vere sunt cognitio et integra comprehensio. Quod hec qui spernit i has semitas sapientie ei denuntio non recte philosophandum. Siquidem philosophia est amor sapientie quam in his spernendis ante contempserit. Illud quoque addendum arbitror quod cuncta vis multitudinis ab uno progressa termino ad infinita progressionis augmenta concrescit. Magnitudo vero a finita inchoans quantitate in divisione non recipit. Infinitissimas enim sui corporis suscipit sectiones. Hanc igitur naturae infinitatem indeterminatamque potentiam philosophia sponte repudiat. Nihil enim quod infinitum est vel scientia potest colligi vel mente comprehendi. [[margin]] non [[/margin]] Sed hinc sumpsit sibi ipsa ratio in quibus possit indagatricem veritatis exercere sollertiam. Delegit enim de infinite multitudinis pluralitate finite terminum quantitatis et interminabilis magnitudinis sectione reiecta definita sibi ad