Viewing page 14 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

motus ipse celebratur astrorum. Quare constat quoque musice vim astrorum cursus antiquitate precedere, quam superare natura arithmeticam dubium non est, cum prioribus, quam illa est,  antiquior uideatur. Proprie tamen ipsa numerorum natura omnis astrorum cursus omnisque astronomica ratio constituta est. Sic enim ortus occasusque colligimus, sic tarditates uelocitatesque errantium siderum custodimus, sic defectus et multiplices lune uariationes agnoscimus. Quare quoniam prior, ut claruit, arithmetice uis est, hinc disputationis sumamus exordium.

[[red ink]] Capitula proemii in quo diuidit Mathematice. [[/red ink]]
[[image- elaborate, decorated large capital D in red and black ink]] E substantia numeri. [[blue capitulum]] Diffinitio et diuisio numeri et diffinitio paris et imparis. [[red capitulum]] Diffinitio paris et imparis secundum pithagoram. [[blue capitulum]] Alia secundum antiquorem modum diffinitio paris & imparis. [[red capitulum]] Diffinitio paris et imparis secundum alterutrum. [[blue capitulum]] De pricipalitate unitatis [[blue capitulum]] Diuisio paris numeri. [[red capitulum]] De numero pariter impari eiusque proprietatibus. De numero impariter pari eiusque proprietatibus. Deque eius ad pariter parem et paritum imparem cogatione. [[blue capitulum]] Descriptionis ad pariter paris naturam pertinentis expositio. [[red capitulum]] De numero impari eiusque diuisione. [[blue capitulum]] De primo et incomposito. [[red capitulum]] De secundo et composito.
[[blue capitulum]] De eo qui per se secundus et compositus est, ad alium primus et compositus. [[red capitulum]] De primi et incompositi et ad se quidem secundi et compositi, et alterum uero primi et incompositi procreatione. [[blue capitulum]] De Inuentione numerorum eorum, qui ad se secundi et compositi sunt, ad alios uero relati primi et incompositi. [red capitulum]] Alia partitio paris secundum perfectos imperfectos, et ultra quam perfectos. [[blue capitulum]] De generatione numeri perfecti. De relato ad aliquid quantitate,

Transcription Notes:
Transcription from http://books.google.it/books?pg=PA13&id=VwS0VRBsJLgC&hl=it#v=onepage&q&f=false - Anicii Manlii Torquati Severini Boetii De institutione arithmetica libri duo - G. Friedlein - Lipsiae - 1867 - Capitula - List of chapter at the top is in different position (page 7 of Google Book) Corrected some parts according Smithsonian book. -mariomar edited to preserve the unique quality of this copy -megshu