Viewing page 15 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

De speciebus maioris quantitatis et minoris. [[red capitulum]] De multiplici eiusque speciebus earumque generationibus. [[blue capitulum]] De quodam utili ad cognitionem super particularibus, accidente. [[red capitulum]] Descriptio per quam docet ceteris inequalitatis speciebus antiquiorem multiplicitatem. [[ble capitulum]] Ratio atque expositio digeste formule. De tertia inequalitatis specie, que dicitur superpartiens, deque eius speciebus, earumque generationibus. [[red capitulum]] De multiplici superparticulari. [[blue capitulum]] De eorum exemplis in superiori formula inveniendis. [[red capitulum]] De multiplici superpartiente. [[blue capitulum]] Demonstratio quemadmodum omnis inequalitas ab equalitate processerit.
[[red ink]] De substantia numeri.[[/red ink]]
[[illuminated O]] MNIA quecunque a primeua rerum naturam constructa sunt, numerorum uidentur ratione esse firmata, hoc enim fuit principale in animo conditoris exemplar, hinc enim quatuor elementorum multitudo est mutuata, hinc temporum uices, hinc motus astrorum, celique conversio. Que cum ita sint, cumque omnium [[insertion]] rerum [[/insertion]] status numerorum colligatione fungantur, eum quoque numerum necesse est in propria semper sese habuntem equaliter substantia permanere, eumque compositum non ex diuersis. Quid enim numeri substantiam coniungeret, cum ipsius exemplum [[insertion]] id est super [[?]] dictum [[/insertion]] cuncta iunxisset, sed ex se ipso uidetur esse compositus. Porro autem nihil ex similibus uidetur componi. Nec ex his que nulla rationis proportione iunguntur, et a se omni substantia naturaque discreta sunt. Constat ergo que coniunctus est numerus, neque ex similibus esse coniunctum, neque ex his que ad se invicem nulla ratione proportionis herent. Erunt ergo, numeros prima que iungant ad substantiam quidem que constent semperque permaneant. Neque enim ex non subsistentibus [[insertion]] per se stantibus [[/insertion]] quicquam effici potest et sunt 

Transcription Notes:
Added in the insertions on this page and changed word order to match this manuscript Transcription from http://books.google.it/books?pg=PA13&id=VwS0VRBsJLgC&hl=it#v=onepage&q&f=false - Anicii Manlii Torquati Severini Boetii De institutione arithmetica libri duo - G. Friedlein - Lipsiae - 1867 - adviced to Transcription center Capitula - List of chapter at the top is in different position (page 7 of Google Book) edited to preserve unique quality of this individual manuscript -megshu