Viewing page 19 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

usquedum ad unitatis terminum perueniri queat. Sola enim unitas circa se duos terminos non habet, atque ideo eius qui est prope se solius est medietas. Nam iuxta unum solus est binarius naturaliter constitutus, cuius unitas media pars est. Quare constat primam  esse unitatem cunctorum qui sunt in naturali dispositione numerorum, et eam recte totius quamvis prolixe genitricem pluralitatis agnosci.
[[red ink]] De pariter pari numero. [[/red ink]]
[[illuminated P]]Aris autem numeri species sunt tres. Est enim una que dicitur pariter par. Alia uero pariter impar, tertia impariter par, et contraria quidem locumque obtinentia summitatum uidentur esse pariter par, et pariter impar. Medietas autem quedam est que utrorumque participat, numerus qui uocatur impariter par.
[[illuminated P]]Ariter par numerus est, qui potest in duo paria diuidi, eiusque pars in alia duo paria, partisque pars in alia duo paria, et hec totiens fiat, usquedum diuisio partium ad indiuisibilem naturaliter perueniat unitatem. Ut LXIIII numerus habet medietatem XXXII hic autem medietatem XVI hic VIII hunc quoque quaternarius in equa partitur, qui binarii duplus est, sed binarius unitatis  medietate diuiditur, que unitas naturaliter singularis non recipit sectionem. Huic numero videtur accidere, ut quecunque eius fuerit pars cum nomine ipso uocabuloque pariter par inueniatur, cum etiam quantitate. Sed ideo mihi videtur hic numerus pariter par vocatus, quod eius omnes partes et nomine et quantitate pariter pares inueniantur. Quomodo autem et nomine et quantitate pares habeat partes hic numerus, post dicemus. Horum autem generatio talis est. Ab uno enim quoscunque in duplici proportione notauimus. Semper pariter pares procreantur. 

Transcription Notes:
Transcription from http://books.google.it/books?pg=PA13&id=VwS0VRBsJLgC&hl=it#v=onepage&q&f=false - Anicii Manlii Torquati Severini Boetii De institutione arithmetica libri duo - G. Friedlein - Lipsiae - 1867 - adviced to Transcription center - not sure if it's the same edition of Smithsonian Library -Does anybody know which codex was used,in which century and where, was the Smithsonian book written? mariomar