This transcription has been completed. Contact us with corrections.
CXXVIII, unus uero centesimus vicesimus octavus. Si autem impares terminos ponamus, id est summas (idem enim terminos quod summas nomino) secundum imparis naturam potest una medietas inueniri, atque una sibi ipsa est responsura. Si enim ponatur hic ordo I, II, IIII, VIII, XVI, XXXII, LXIIII una erit sola medietas, id est octo, qui octo totius summe pars est octaua, et sibi ipsi ad denominationem quantitatemque convertitur. Eodemque modo si de superius circa ipsum qui sunt termini donant sibi mutua nomina secundum proprias quantitates vocabulumque permutant. Nam quatuor sextadecima pars est totius summe, XVI uero quarta. Et rursus super terminos hos XXXII secunda pars est totius summe, II uero tricesima secunda. Et semel tota summa LXIIII sunt, sexagesima uero quarta unitas inuenitur, hoc igitur est, quod dictum est omnes eius partes et nomine et quantitate pariter pares inueniri, hoc quoque multa consideratione multaque constantia diuinitatis perfectum est, ut ordinatim disposite minores summe in hoc numero et super se ipsas coaceruate sequenti minus uno semper equantur. Si enim unum iungas his qui sequuntur duobus, fiunt III, id est, qui uno minus quaternario cadant, et si superioribus addas IIII, qui sunt VII, qui ab octonario sequente sola unitate uincuntur. Sed si eosdem octo supradictis adiunxeris, XV fient, qui par ^ [[insertion]] XVI [[/insertion]] numeri existeret quantitati, nisi minor unitas impediret. Hoc autem prima etiam numeri progenies seruat atque custodit. Namque unitas, que prima est, duobus subsequentibus, sola est unitate contractior. Vnde nihil mirum est, totum summe crementum proprio consentire principio. Hec autem nobis consideratio maxime proderit in his numeris cognoscendis, quos superfluos
Transcription Notes:
same as last