Viewing page 22 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

uel imminutos perfectosque monstrabimus. Illic enim coaceruata quantitas partius numeri totius termino comparatur. Illud quoque nulla possumus obliuione transmittere, quod in hoc numero respondentibus sibi inuicem partibus mulitiplicatus, maior extremitas eiusdem numeri summaque conficitur. Et primum si pares fuerint dispositiones medii multiplicantur, atque deinde qui super eos sunt, et usque ad supradictas extremitates. Si enim fuerint pares dispositiones secundum naturam paris, duos in medio terminos continebunt, ut est in ea dispositione numerorum, in qua extremis terminus CXXVIII finitur. In hoc enim numero medietates sunt VIII scilicet et XVI que in se multiplicate, maioris summam crescente pluralitate conficient. Octies enim XVI uel sexdecies VIII si multiplices CXXVIII summa concrescet. Atque hi numeri qui super eosdem sunt, si multiplicentur idem faciunt. Nam IIII et XXXII in se si multiplices supradictam facient extremitatem. Quatuor enim trigesies bis, uel quator XXXII ducti CXXVIII in mutabili necessitate complebunt. Atque hoc usque ad extremos terminos cadit id est unum et CXXVIII. Semel enim extremus terminus CXXVIII est et centies uigies atque octies unitate multiplicata nihil de priore quantitate mutabitur. Si autem impares fiunt dispostiones unus medius terminus inuenientur, atque ipse sibi propria multiplicatione respondet. In eo namque ordine numerorum, ubi extremus terminus LXIIII pluritate concluditur, sola inuenitur una medietas id est VIII quam si octies id est in semet ipsam multiplices LXIIII explicabit atque idem reddent illi qui super hanc medietatem sunt, ut dudum hi qui super duas positi faciebant. Nam quator XVI LXIIII sunt