Viewing page 23 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

9
et sedecies IIII [[insertion]] or [[/insertion]] idem conplent. Rursus bis XXXII facti, a LXIIII [[insertion]] or [[/insertion]] non discedunt, et trigies bis II eosdem cumulant. Et semel LXIIII uel unitas sexagies quator multiplicata eundem numerum sine ulla uarietate restituent.
[[margin]] L. dubitatione [[/margin]]
[[red ink]] De numero pariter impari eiusque proprietatibus. [[/red ink]]
[[illuminated P]]Ariter autem impar numerus est, qui et ipse quidem paritatis naturam substantiamque sortitus est, si in contraria diuisione nature numeri pariter paris apponitur, 
docebitur namque, quam longe, hic dissimili ratione diuidatur. Nam quoniam par est, in partes equales recipit sectiones, partes uero eius mox indiuisibiles atque insecabiles permanebunt, ut sunt VI, Х, ХIIII, XVIII, XXII et his similes. Mox enim hos numeros si in gemina fueris partitus incurris in imparem, quem secare non possis. Accidit autem his quod omnes partes contrarie denominatas habent, quam sunt quantitates ipsarum partium que denominantur. Neque unquam fieri potest, ut quelibet pars huius numeri eiusdem generis denominationem quantitatemque suscipiat. Semper enim si denominatio fuerit par, quantitas partis erit impar. Si denominatio sit impar, quantitas erit par, ut in XVIII secunda eius pars, est in media, quod paritatis nomen est  VIIII [[insertion]] or [[/insertion]] que impar est quantitas, tertia uero, inpar est denominatio VI cui par est pluralitas. Rursus si convertas. Sexta pars que par est denominatio tres sunt, sed ternarius impar est. Et nona pars que impar est vocabulo II sunt qui par numerus est. Atque idem in aliis cunctis qui sunt pariter impares, inuenitur. Neque unquam fieri potest, ut cuiuslibet partis sit eiusdem generis nomen et numerus. Fit autem horum procreatio numerorum si ab uno disponantur quicunque duobus differunt, idem


[[table]]

Transcription Notes:
unsure what the l ligature used in the insertions/maginalia stands for; my guess would be "legitur" but I cannot find confirmation. I believe that the margin note on this page means something along the lines of "this reading is doubtful/debatable" -megshu