Viewing page 24 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

omnibus imparibus naturali sequentia atque ordine constitutus. Namque hi si per binarium numerum multiplicentur omnes impares pariter rite pluralitas dimensa efficiet. Ponatur enim prima unitas et post hunc qui ab hoc duobus differt id est tres et post hunc qui rursus a superiore duobus, id est quoque et hoc in infinitum. Et sit huius modi dispositio I III V VII VIIII [[insertion]] or [[/insertion]] XI XIII XV XVIIII [[margin ??]] hi ergo naturaliter sequentes impares sunt quos nullus in medio par numerus distinguit, hos si per binarium multiplices numerum, efficies hoc modo bis unum id est duo, qui diuiditur quidem, sed eius partes indiuisibiles reperiuntur, propter insecabilis unitatis naturam, bis tres, bis quinque, bis septem, bis novem, bis undecim, et deinceps ex quibus nascuntur hi scilicet II VI X XIIII XVIII XXII. Quos si diuidas unam recipiunt sectionem, ceteram repudiantes, quod secunda diuisio ab imparis medietate partis excluditur. His autem numeris a se inuicem quaternarii sola distantia est. Namque inter duo et sex numeros IIII [[insertion]] or [[/insertion]] sunt. Rursus inter sex et decem et inter X et XIIII [[insertion]] or [[/insertion]] et inter XIIII et XVIII idem quaternarius differentiam facit. Hi namque omnes quaternaria se se numerositate transcendunt, quod id circo contingit [[margin]] L. convenit [[/margin]] quoniam primi qui positi sunt, idem eorum fundamenta, binario se numero precedebant quos quoniam per binarium multiplicamus in quaternarium numerum creuit illa progressio. Duo enum per bis multiplicati quaternariam facuit summam. Igitur, in naturalis [[strikethrough]] naturalis [[/strikethrough]] numeri dispositione pariter impares numeri, quinto loco a se distant, solis IIII se precedunt III in medio transeuntes, per binarium numerum multiplicatis imparibus procreati. Contrarie uero dicuntur esse he species numerorum id est pariter par at pariter impar,

Transcription Notes:
is first word continued from previous page, or is it o-ibus (thus "omnibus" probably as in comparative ms)? It seems: omnibus (Mariomar) (...to all odd numbers of natural sequence ... the "or" insertion seems to be included every time "IIII" is written...as the ending in "quattor?"-megshu edited to replace u instead of v and add punctuation I had missed previously -megshu