Viewing page 28 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

crescent. Atque hoc usque in finem. Rursus si octo multiplicent tres, nascuntur XXIIII. Si VIII in V fuint XL. Si VIII in VII colliguntur LVI. Atque ad hunc modum, si omnes inferiores duplices, a superioribus multiplicentur vel si superiores eosdem inferiores multiplicent,  cuctos qui nati fuerint, impariter pares inuenies. At que hec est admirabilis huius forma numeri quod cum fuerint ipsa dispositio descriptioque perfecta numerorum ad latitudinem pariter imparium, ad longitudinem uero pariter parium proprietas inuenitur. Sunt enim duabus medietatibus equales due extremitates, vel uni medieati, due, duplices extremitates. In longitudinem uero, pariter paris numeri rem proprietatemque designat. Quod enim sub duadus medietatibus continetur, equale est ei quod sub extremis conficitur, vel quod ab una medietate nascitur, equale est illi quod sub iutrisque extremitatibus continetur. 
[[table]]
[[first row]] III V VII VIIII [[/first row]]
[[second row]] IIII VIII XVI XXXII [[/second row]]
[[/table]]
[[diagram: two ellipses crossing one another with further divisions filled with numbers and the word "medietas." Around edge, alternate areas labels "Longitudo in natura," "pariter pares numeri," "pariter pares numeri," "Longitudo in nactura," and "Pariter imparis numeri."]]