Viewing page 29 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

[[initial blue Q with red illumination]]
Vantoscumque in ordine pariter parium numerorum ternarius numerus multiplicauit, quicumque ex eo procreati sunt, primo sunt uersu dispositi. Rursus qui eosdem multiplicante quinario, nati sunt, secundo loco sunt instituti, post uero, quos septenarius ceteros multiplicando procreavit, eosdem tertio conscripsimus loco, atque idem in reliquua descriptionis parte perfecimus. [[red ink]] Descriptio ad impariter paris nam pertinentis expositio. [[/red ink]]
[[initial red S with blue illumination]] Vperius igitur digeste descriptionis hec ratio est. Si latitudinem inspicias ubi est duorum terminorum una medietas, ipsosque terminos iungas: duplos eos medietate propria reperies ut.xxxvj. et. xx. faciunt. lvi. quorum medietas est. xxviii. qui medius est inter eos terminus inuenitur. At uero ubi duas medietates habent, utreque extremitates iuncte,utrisque medietatibus equales fiunt. ut. xii. et xxxvj. cum iuinxeris, fiunt xlviii. horum si medietates sibimet applicaueris. id est. xx. et. xxviii. idem erit. At in alia parte latitudinis eodem ordine qui fiunt numeri notati sunt. Neque ulla in re ratio utriusque latitudinis discrepabit. Idemque in eodem ordine in ceteris numeris pernotabis.et hoc secundam forma pariter imparis numeri fit, in quo hanc proprietatem esse supra iam dictum est. Rursum si ad longitudinem [[insertion]] re [[/insertion]] conspicias: ubi duo termini unam medietatem habent: quod fit ex multiplicatis extremitatibus: hoc fit si medius terminus sue capiat pluralitatis augmenta. Nam duodecies .xlviii. faciunt .dlxxvi. medius uero eorum terminus id est .xxiiii.

Transcription Notes:
we are not inserting -ae for -e to maintain spelling conventions of the time. I've also edited a bit to make the notation more consistent with transcription center rules where appropriate. -megshu