This transcription has been completed. Contact us with corrections.
proprietate formatus est, sed nullam retinet in se principalem substantiam. Compositusque est ex aliis numeris, habetque partes et a se ipso et ab alieno uocabulo denominatas, sed a se ipso denominatam partes solam semper in his reperies unitatem. Ab alieno uero uocabulo uel unam partes uel quotlibet alias partes quanti fuerint, scilicet numeri quibus ille compositus procreatur. Ut sunt hi [[unum?]] ix iv xxi xxvii xxxiii xxxix. Horum ergo singuli habent a se denominatas quidem proprias partes, scilicet unitates ut ix nonam [[insertion]] partes [[/insertion]] id est unum habent et xv quintamdeciam eandem rursus unitatem, et in cunctis quos super diximus idem conuenit. Habent etiam ab alieno uocabulo pertem, ut ix tertiam id est ternarium, et xv tertiam, id est, quinque et quintam, id est, ternarium, xxi, uero tertiam, id est, semptem, et septimam, id est, tria, et in omnibus aliis eadem consequentia est. Secundus uero uocatur hic [[strikethrough]] o [[/strikethrough]] numerus, quoniam non sola unitate metitur, sed etiam alieno numero a quo est coniunctus est. Neque habent in se quicumque principalis intelligentie, namque ex aliis numeris procreatur, nouem quidem ex iii xv uero ex iii et v. At xxi ex iii et septem et ceteri eodem modo. Compositus uero dicitur, eo quod resolui potest in eosdem ipsos a quibus dicitur esse compositus in eos, scilicet, qui compositum numerum metiuntur. Nihil enim quod dissolui potest incompositum est, sed omni rerum necessitate compositum est. [[red capitulum]] De eo qui perse secundus et compositus ad alium primus et incompositus. [[/red capitulum]] [[large red H illuminated with blue]] Is uero contra se positis id est primo et incomposito, et secundo et compostio, et naturali diuerstitate disiunctis, alius in medio consideratur, qui ipse quidem compositus sit, et secundus, et alterius recipiens transitionem. Atque ideo, et partis aliem uocabuli capax.