
This transcription has been completed. Contact us with corrections.
14 sed cum fuerit ad alium eiusdem generis comparatus, nulla cum eo communi mensura coniungitur, nec habebunt partes equiuocas, ut sunt ix ad xxv. Nulla enim hos communis numerorum mensura metitur, nisi forte unitas qui omnium numerorum mensura communis est, et hi quidem non habent equiuocas partes Nam qui in ix tertua est, in xxv non est, et qui in xxv quinta est, in nouenario non est. Ergo hi per naturam utque secundi et copositi sunt. Comparati uero ad se inuicem, primi incopositique redduntur, quod utroque nulla alia mensura metitur, nisi unitas quo ab utrisque denominata est. Nam in nouenario nona est, in xxv uicesima quinta. [[red capitulum]] De primi et incompositi et ad se qui et compositi. [[/red capitulum]] [[large blue G with red illumination]] Eneratio autem ipsorum atque ortus huius modi inuestigatione colligitur, quam, scilicet, erathosthenes cribrum nominabat, quod cunctis imparibus in medio collocatis per eam quam tradituri suus artem, qui primi, quiue secundi, quinque tertii generis uideratur esse distinguntur. Disponantur enim ternario numero cuncti in ordine impares in quamlibet longissimam porrectionem [[table with lines drawn in red ink]] [[first row]] iii / v / vii / viiii / xiii / xv / xvii / xviiii / xvi / xxiii [[/first row]] [[second row]] xxv / xxvii / xxviiii [[small superscript "o"]] / xxxi / xxxiii / xxxv / xxxvii / xxxviiii / xLi / [[blank]] / xliii [[/second row]] [[third row]] xlv / xlvii / xlviiii / Li / Liii / Lv / Lvii / Lviiii / Lxi / Lxiii / Lxv [[/third row]] [[/table]] [[large red capital H with blue illumination]] Is ita dispositis considerandum est primus numerus quem eorum qui sunt in ordine positi primum metiri possit. secundum duobus [[partitis?]] illum qui post eos est positus mox metitur. et si post eundem ipsum quem mensus est: alii duo transmissi sunt: illum qui post duos est rursum metitur: et eodem mox si duos quis [[relinquerit?]] post eos quem a primo numero metiendus est. eodemque modo relictis semper duobus numeris 6