
This transcription has been completed. Contact us with corrections.
15 quos quinarius scilicet numerus sua pluralitate metitur. quinquies enim quinario multiplicato .xxv. succrescunt. Si non post hunc quilibet .iiii. intermittat eadem ordins secundus uata constantia; qui eso sequitur: secundum tertii id est septenarii numeri summam a quinario metietur. Atque hec infinita est progressio. Si uero tertuis numerus quem metiri possit exquiritur. Sex in medio relinquitur et quem septimum ordo monstraverit. hic per primi numeri id est ternarii quantitatem metiendus est. Et post illum sex aliis interpositis quem post eos numeri series dabit: per quinarium id est secundum tertii per mensuram percurret. Si uero alios rursus sex medios quis relinquat: ille qui sequitur per septenarius numerus ab eodem septenario metiendus est id est per tertii quantitatem. atque hic usque extremum ratiis ordo progreditur. Suscipient ergo metiendi uicissitudinem quemadmodum sunt in ordine naturaliter impares constituti. Metientur aut incohantes a binario si per pares numeros positos inter se impares rata intermissione transiliant: ut primus duos: Secundus .iiii. Tertius sex. Quartus .viii. Quantus x. uel si locos suos conduplicent, et secundum duplicationem terminios intermittant ut ternarius qui primus est numerus et vnus. Omnis enim numerus primus unus est. bis locum suum multiplicet faciatque bis unum qui duo cum sint primus duos medios transeat. Rursus secundus id est quinarius si locum suum duplicet .iiii. explicabit hic quoque .iiii. intermittat. Item si septenarius qui tertius est locum suum duplicet sex creabit: bis enim tres senarium uingunt. huc ergo in ordinem sex relinquat. Quartus quoque si locum suum duplicet .viii. suc
Transcription Notes:
3rd line, scribe seems to have left out e in ordines, transcribing as spelled -megshu