
This transcription has been completed. Contact us with corrections.
16 communis est: Nisi forte omnium horum procreatrix et mater est unitas. [[red ink]] De inuentione eorum numerorum qui ad se secundum et compositi [[/red ink]] [[blue initial with red penwork]] Q [[/initial]] Va uero ratione tales numeros inuenire possimus. Si quis nobis eosdem proponat et imperet agnoscere, utrum aliqua mensura, commensurabiles sint: an certe sola unitas utrosque metiatur, reperiens ars talis est. Datis enim duobus numeris inequalibus: auferre de maiore oportebit minorem: et qui relictus fuerit, si maior est, auferre ex eo rursus minorem est. Si uero fuerit minor, eum cx reliquo maiore detrahere. atque eo usque faciendum est, quo ad unitas ultima, uicem retractionis impediat. Aut aliquis ^[[insertion]] numerus [[insertion]] impar necessario, si utrique numeri impares proponantur. sed eum qui reliquitur numerus sibi ipsi uidebis equalem. Ergo si in unum uicissim incurrat ista subtractio, comparati contra se necessario numeri dicuentur: et nulla alia mensura, nisi sola unitate coniuncti. Si uero aliquem numerum, ut superius dictum est, finis diminutionis incurrerit, erit numerus qui metiatur utrasque summas, atque eundem ipsum qui remanserit[?]. diceremus utrorumque communem esse mensuram. Age enim duos numeros habeamus propositos, quos iubeamur agnoscere, et an eos aliqua mensura communis metiatur. atque hi sint .viiii. et .xxviiii. hoc ergo modo faciamus reciprocam diminutionem. Auferamus de maiore minorem. hoc est de .xxviiii. nouenarium: relinquitur .xx. Ex his ergo .xx. rursus minorem trahamus id est .viiii. [[insertion]] or [[/insertion]] et relinquentur .xi. Ex his rursus detraho viiii. [[insertion]] or [[/insertion]] relicti sunt .ii. quos si detraxero nouenario: relicti sunt vii. quod si duos rursus septenario dempserim: supersunt .v. atque ex his alios duos, tres rursus exuberant: quos