Viewing page 39 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

17

maiorem partium summam toto corpore sortiuntur. Est enim duodenarii, medietas .vi. ^ [[insertion]] pars [[/insertion]] tertia .iiii. [[insertion]] or [[/insertion]] pars quarta .iii. pars sexta .ii. pas duodecima .i. Omnisque hic cumulus redundat in .xvi. et totius corporis multitudinem [[insertion]] b [[/insertion]] sui [[insertion]] a [[/insertion]] uincunt. Rursus .xxiiii. numeri medietas est .xii. tertia .viii. quarta .vi. sexta .iiii. octam .iii. duodecima .ii. vicesimaquarta .i. qui omnis .xxx et vi. reperendunt. In qua re manifestum est: quod summa partium maior est et super corpus exundat. Atque hic [[margin]] proprium [[/margin]] quidem cuius composite partes totius summam numeri uincunt, superfluus appellatur. Diminutus uero ille est, cuius eodem modo composite partes totius termini multitudine superantur, ut .viii. uel .xiiii. habent autem octonarius partes mediam id est iiii. habent et quartam id est ii. habent et octam id est .i. qui conuincte et in unum redacte [[strikehtrough]] i [[/strikethrough]] septem colligunt minorem scilicet que in unum si collecte sint denarii numeri summa succrescunt: toto scilicet termino minor. Atque hi quidem hoc modo sunt: ut prior ille superfluus, quem sue partes superant, talis uideant, tamquam si quis multis super naturam maioribus natus, ut centimanus gigas: uel triplici conuinctus corpore vt gerio tegminus: uel quicquid unquam monstruosus nature in partium multiplicatione surripuit. Ille uero: ut si naturaliter quadam necessaria parte detracta, aut minus oculo nasceretur: ut ciclope frontis dedecus fuit: uel si aliquo alio curtatus membro, naturale sue totius pulchritudinis dispendium, sortiretur. Inter hos autem uelut inter equales temperantias, medii temperantitum limitis fortitus est ille numerus, qui perfectitus dicitur.

Transcription Notes:
octam or something expanded? probably means "eighth" cf quartam -megshu