Viewing page 40 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

uirtutis emulator, qui nec superuacua progressione porrigitur: nec contracta rursus diminutione remittitur. sed medietatis obtineres terminum suis equis partibus: nec crassatur abundantia nec eget inopia vt .vi. uel .xxviii. Namque senarius habet partes mediam id est .iii. tertiam id est .ii. sex [[insertion]] tam [[/insertion]] id est .i. [[insertion]] iii [[/insertion]] que in unam summam si redacte sint, par totum numeri corpus sius partibus inuenitur. xxviii. uero habet mediam .xiiii. et septimam .iiii. nec caret quarta id est .vii. possidet quartam decimam id est .ii. et reperies uicesimam octavam id est vnum: que omnia in unum redacta totum partibus corpus equabant .xxviii. enim iuncte partes efficient.
[[red ink]] De generatione numeri perfecti. [[/red ink]]
[[blue capital E with red penwork]]St autem in his ^ [[insertion]] quoque [[/insertion]] magna similitudo uirtutis et uicii perfectos enim numeros rarentur inuenies: eosque facile numerabiles: quippe, qui pauci sunt, et nimis constanti ordine procreati. At uero superfluos ac diminutos longe multos [[ipsi?]] nitosque reperies: nec ullis ordinibus passim inordinateque dispositos et a nullo certo fine generatos. Sunt autem perfecti numeri inter denarium numerum .vi. inter centenarium .xxviii. intra millenarium .ccccxcvi. inter decemmilia .viii. [[line above preceding numeral]] cxxviii. Et semper hi numeri: duobus paribus terminantur scilicet .vi. et .viii. et semper alternatim in hos numeros summarum fines prouenient. Nam et primus .vi. et inde .xxviii. post hos .ccccxcvi. id est senarius qui primus, post quem .viii. [[line above preceding numeral]] cxxviii. id est octonarius qui secundus. Generatio autem procreatioque eorum est fixa firmaque, neque [[strikethrough]] i [[/strikethrough]] alio modo fieri possit, nec nisi hoc modo fiant, aliud quoddam ullo modo ualeat procreati. Dispositos enim ab uno omnes pariter pares numeros in ordine quosque uolueris primo secundum aggerabis