Viewing page 41 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

18

et si primus numerus et incompositus ex illa coaceruatione factus sit totam summam in illum multiplicabis quem posterius aggregarius 
Si uero coaceruatione factam primus et incompositus inuentus non fuerit secundum compositus et secundus, hunc transgredere, atque alium qui sequitur aggregabis: Si uero nec dum fuerit primus et incompositus: alium rursus adiunge: et uide quid fiat. Que si primum incompositumque reperies tunc in ultime multitudinem summe et coaceruationem multiplicabis. Disponantur enim omnes pariter pares numeri hoc modo .i. ii. iiii. viii. xvi. xxxii. lxiiii .cxxviii. facies ergo ita: pones .i. eique aggregabis .ii. tunc respicias ex hac aggregatione qui numerus factus sit. sunt .iii. qui scilicet primus et incompositus est. et post unitatem binarium numerum ultium [[margin]] [[aggregauias?]]. Si igitur ternarius id est qui ex coaceruatione collectus est, per bina - [[/margin]] - rius multiplices, qui est ultimus aggregatus: perfectus sine ulla dubitatione nascetur: bis enim tres: sex faciunt: qui habunt unam quidem denominatam a se partes id est sextam. tres uero medietatem. secundum dualitatem. At uero duo secundum coaceruationem id est secundum ternarium: quoniam coaceruationem: per tres multiplicati sunt. xxviii. autem eodem modo nascunt. Si enim super .i. et .ii. qui sunt .iii. addas sequentem pariter parem id est .iiii. [[insertion]] or [[/insertion]] septenariam summam facies: secundum ultimus numerum quaternarius consequenter adiunxeras. per hunc igitur si illam coaceruationem multiplicaueris: perfectus numerus procreatur: septies enim. iiii. xxviii. sunt. qui est suis partibus par. habens unum denominatus a se id est .xxviii. medietatem uero secundum binarium .xiiii. secundum quaternarium .vii. secundum septenarium secundum binarium .xiiii. secundum [[quantumdecumim?]] .ii. [[insertion]] o [[/insertion]] qui medietatis uocabulo opponitur. Ergo cum hi reperti sunt, si alios perfectos inuenire secteris, cadem oportet ratione, ut uertiges. Pona-