Viewing page 42 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

enim .i. licebit et post hunc, duo: et .iiii. qui in septenarium cumulantur: sed de hoc dudum extitit perfectus numerus .xxviii hinc igitur qui sequitur pariter paris idest .viii. continens uingatur accessio, qui prioribus superueniens: xv. restituit: sed hic primus et incompositus non est habet enim generis alterius partes super illam qui est a semetipso denominata: quantam decimam scilicet unitatem. Hunc igitur quoniam secundus et compositus est preterito. [[insertion]] [[?]] [[/insertion]] et  adiunge superioribus continentem pariter parem numerum id est .xvi qui cum .xv. iuntus unum atgue .xxx. conficiet. sed hic primus rursus et incopositus est. hunc igitur cum extremi aggregati summa multi. [[insertion]] [[ca?]] [[/insertion]] ut fiat sedecies .xxxi. qui .cccc. et  .xcvi. explicant. Hec autem est inter milenarium numerum perfecta et suis partibus equa numerosetas. Igitur prima unitas, uirtute atque potentia, non est actu uel re ipsa perfecta est. Nam si prima ipsam sumpsero de proposito ordine numerorum, uideo primam atque incompositam: quam si per se ipsam multi [[insertion]] co [[/insertion]] eadem mihi unitas procreatur. Semel enim vnum: solam efficit unitatem: qui partibus suis equalis est potentia solum, ceteris in actu, atque opere perfectis. Recte igitur unitas propria uirtute perfecta est: que et prima est, et incomposita, et per se ipsam multiplicata se se ipsam conseruat. Sed quoniam de ea quantitate, que per se sit, dictum est, operis sequentim, ad illam que refertur ad aliquid transferamus. 
[[red ink]] De relata aliquid quantitate [[/red ink]]
[[large red capital A with blue penwork]]D aliquid uero quantitatis duplex est, prima diuisio. Omne enim, aut equale est; aut inequale quicquid ad alterius comparatione metimur. Et equale quidem est, quid ad aliquid comparatum, neque minorem summa infra est.