Viewing page 43 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

19

neque maiore transgreditur. vt denarius denario, uel ternarius ternario, uel cubitus cubito, uel pes pedi, et his similia. hec autem pars relate ad aliquid quantitatis id est equalitas naturaliter diuisa est. Nullus enim dicere potest, quod equalitatis hic quidem tale est. Illud uero huius modi. Omnis enim equalitas unam seruat prima moderatione mensuram. Illud etiam est quod que ei quantitas comparatur, non alio uocabulo, atque ipsa cui comparatur edicitur. Nam quemadmodum amicus amico, amicus est: uicinusque uicino, ita dicitur equalis equali. [[red capitulum]] Inequalis uero quantitatis gemina diuisio est. Secatur enim quod inequale est in maius atque minus, que contraria sibimet denominatione funguntur. Namque maius minorem maius est, et minus maiorem minus est, et utraque non eisdem uocabulus, quemadmodum secundum eqlitatem dictum est sed diuersis distantibusque signata sunt: ad modum discentis scilicet uel docentis: uel cedentis: uel uapulantis: uel quecumque ad aliquid relata, alter denominatis contrariis comparantur.
[[red ink]] De speciebus maioribus inequalitatis et minoris. [[/red ink]]
[[large blue capital M with red penwork]] Aioris uero inequalitatis: quinque partes sunt. Est enim una que uocatur multiplex. Alia superparticularis. Tertia Superpartiens. Quarta multiplex superparticularis. Quinta multiplex superpartiens. His igitur quinque maioris partibus, opposite sunt alie quinque partes minoris, quemadmodum ipsum maius semper minori opponitur. Que minoris species, ita sigillatim specibus .v. maioris his que superdicte sunt opponuntur: ut eisdem nominibus nuncupentur: sola tantu sub propositionem distantes. Dicitur enim sub multiplex. Subsuperparticularis. Subsuperpartiens. Submultiplex superparticularis