This transcription has been completed. Contact us with corrections.
tionis nomine, uno minus intermissionis uocabulo, procreantur. Nam duplus, unum intmittit. Triplus, duo. Quadruplus .iii. Quincuplus, iiii [[superscript]] or [[superscript]]. et deinceps, ad eundem ordinem consequetia est. Et omnis quidem dupli secundum proprias ^ partium [[margin]] sequentias [[/margin]] numerorum, pares sunt. Tripli uero unus semper par terminus, impar alius inuenitur. Quadrupli uero cursus, semper parem custodiunt quantitatem. Constitunturque a quarto numero, uno ex prioribus per ordinem positis paribus intermisso, primo pari binario post hunc octo intmerisso senario. Post hunc .xii. transmisso denario. Atque hoc idem in ceteris. Quincupli uero proposito secundum triplicis silitudinem, alternatim paribus atque imparibus positis ordinantur. [[red ink]] De super particulari eiusque speciebus earumque grancionibus. [[/red ink]] [[large blue capital S with red penwork]]Uperparticularis uero numerus est, ad alium comparatus, quotiens habet in se totum minorem, et eius aliquam partem, qui si minoris habeat medietatem, uocatur sesqualiter, si uero tertiam partem, uocatur sesquitertius. Si uero quartam, uocatur sesquiquartus, et si quantam, sesquiquintus. Atque his nominibus in infinitum ductis, in infinitum quoque superparticularium forma progredit. Et maiores quidem numeri, hoc modo uocantur. Minores uero qui habentur toti et eorum aliqua pars. vnus subsesqui alter. Alter subsesquitertius. Alius subsesquiquartus. Alius uero subsesquiquintus. Atque idem secundum maiorem normam, multitudinemque protenditur. Voco autem maiores numeros, duces. Minores, Comites. Superparticularium quoque infinita est multitudo, ob eam rem, que eiusdem species, interminabili progressione funguntur. Namque sesquialter habebit quidem [[margin]] duces omnes [[/margin]]