Viewing page 47 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

21

duces omnis post ternarium numerum triplices. Comites uero omnes, post binarium numerum naturaliter pares, hoc modo, Ut primus primo, secundus secundo, tertius tertio comparetur, et deinceps. Describantur enim longissimi uersus triplicium naturalis numeri, atque duplicium, et sit hoc modo.
[[table: three rows of 10 numerals]] 
[[row 1]] i. ii iii iiii v vi vii viii ix .x. [[/row]]
[[row 2]] iii. vi. ix. xii. xv. xviii xxi. xxiiii. xxvii. xxx [[/row]]
[[row 3]] ii iiii vi viii. x xii. xiiii xvi xviii. xx. [[/row]] [[/table]]
[[red capitulum]] Primus igitur uersus continet numerum naturalem. Secundus eius triplicem. Tertius uero duplicem. Atque in eo, si ternarius, binario, uel si senarius quaternario, uel nouenarius senario comparetur, uel omnes triplices superiores, si duplicibus numeris consequentibus opponantur, emiolia id est sesqualtera propositio nascetur. Tres enim habent intra se duo, et eorum mediam partem id est unum. Sex quoque continent intra se quatuor, et eorum medietatem id est duo. Et nouem intra se claudit senarium et eius mediam partem id est .iii. Eodemque modo in ceteris. Dicendum uero est, si quis secundam speciem superparticularis numeri, consideratione desidetur id est sesquitertiam, quali ratione reperiat. Ac diffinitio quidem huius comparationis talis est. Sesquitertius est qui minori comparatus, et habet eum semel, et eius tertiam partem. Sed hi inueniuntur, si omnibus a quaternario numero continuatim quadruplis constitutis a ternario numero, triplices comparentur. Eruntque duces quadrupli. Comites tripli. Sit enim in ordine hoc modo numerus naturalis, ut sub eo quadrupli, et sub eo tripli sint. Supponatur sub primo quadruplo primus triplus. Sub secundo secundus, sub tertio, tertius, et eodem modo cuncti eiusdem primi

c 1