Viewing page 48 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

uersus et triplices in ordinem digerantur.
[[table: three rows of 7 numbers]]
[[row 1]] i ii iii. iiii. v. vi .vii. [[/row]]
[[row 2]] iiii. viii xii. xvi. xx. xxiiii. xxviii. [[/row]]
[[row 3]] iii. vi. ix. xii. xv xviii. xxi. [[/row]] [[/table]]
[[red capitulum]] IGitur, primum primo si compares sesquitertii ratio continebitur. Nam si .iiii. tribus compares, habebunt in se iiii. totum ternarium, et eius tertiam partem id est vnum. Et si secundum secundo, id est octonarium senario compares, idem inuenies, habebit enim octonarius senarium totum, et eius tertiam partem id est duo, et per eandem sequentiam usque in infinitum progrediendum est. Notandum quoque est, que .tres. comites sunt. Duces .iiii [[superscript]] or [[/superscript]] Rursus .vi. comites Duces .viii. et in eodem ordine ceteri simili modo uocantur. Duces sesquitertii. Comites subsesquitertii. Et in cunctis secundum hunc modum posita conuenit seruare uocabula. 
[[red ink]] De quodam vtili qui accidit ad cognitionem superparticularibus. [[/red ink]]  
[[large blue capital H with red penwork]]HOc autem admirabile profundissimumque in istorum ordinibus inuenitur. Quod primus dux, primusque comes ad se inuicem nulla numeri intermissione copulantur. Nam primi se nullo in medio posito transeunt, secundi interponunt .i. tertii .ii. quarti .iii. et deinceps, una semper minorem quam ipsi sint, intermissione succrescunt. Atque hic uel in sesquialteris, uel in sesquiterciis, uel in aliis superparticularis partibus, necesse est inueniri. Namque ut quaternarius contra ternarium comparetur, nullum intermisimus post .iii. enim mox .iiii. sunt. At uero .vi. contra .viii. in secundo scilicet sesquitertio, una facta est intermissio. Inter sex enim et octo, solus est septenarius, qui transmissus est numerus. Rursus, ut .ix. contra .xii.

Transcription Notes:
Squashed insect in lower left margin! I completely missed that on my first go at this page! Whoa! -@meg_shuler