Viewing page 52 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

hac quoque descriptione est. Vnus enim semel, unus est, et est potestate tetragonus. Item bis duo, iiii. sunt ter tres [[margin]] aliter ter [[/margin]] .ix. Quos, in semet ipsos multiplicati, omnes primi ordinis per fecerent. Circum ipsos uero qui sunt id est circumangulares, longilateri numeri sunt, longilateros autem uoco, quos uno se supergredientes numeri multiplicant. Circum .iiii. enim .ii. sunt, et .vi. sed ii. nascuntur ex vno et duobus, cum unum bis multiplicaueris. Sed unitas a binario unitate proceditur. Sex uero ex duobus et tribus, bis enim tres, senarium reddunt. Nouenarium uero .vi. et .xii. claudunt. Qui .xii. ex tribus nascitur et iiii [[superscript]] or [[/superscript]]. ter enim .iiii. fiunt .xii. Senarius uero ex duobus et tribus. Hec enim faciunt sex, qui omnes uno maioribus lateribus procreati sunt. Nam cum sex ex binario ternarioque nascuntur, tres enim binarium numerum, uno superant. Cunctique alii eiusdem modi sunt, ut primo & secundo ordine ad alterutrum multiplicatis numeris procreentur, ita, ut quod nascitur ex duobus longilateris, altrinsecus positis, et bis medio tetragono tetragonus sit. Et rursus quod ex duobus tetragonis et uno medio longilatero bis sectio nascitur, ipse quoque tetragonus sit. Et ut [[strikethrough]] ad [[/strikethrough]] angulorum totius descriptionis, ad angulares tetragonas positorum, unius anguli prima sit unitas Alterius uero qui contra est tertia. Bini uero altrinsecus anguli, secundas habunt unitates. Et duo angularium tetragonorum anguli, equum faciunt, quod sub ipsis continetur. Illi qui fit ab uno illorum qui est altrinsecus angulorum. Multa etiam sunt alia, que in hac descriptione utilia possint admirabiliaque perpendi, que interim propre castigatam introducens breuitatem