Viewing page 56 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

est, quotiens numerus ad numerum comparatus, habet eum plusquam semel et eius unam partem, hoc est habet eum, aut duplum aut triplum, aut quadruplum, aut quotiens libet, et eius quam libet aliam partem, uel mediam uel tertiam, uel quartam uel quacumque alia aliarum partium exuberatione gerit. Hic ergo ex multiplici & superparticulari consistit, quod enim comparatum numerum plusquam semel habet, multiplicis est. Hic uero quam minorem partem transcendit, superparticularis est. Itaque, ut ex utroque nomine fictum uocabulum, speciesque illius ad illarum fiunt imaginem proportionum, ex quibus ipse numerus originem trahit. Nam prima pars huius uocabuli, que multiplicis nomine possessa est, multiplicis numeri speciarum uocabulo nominanda est. Que uero superparticularis est, eodem uocabulo nuncupabaris, quo superparticularis numeri species uocabantur. Dicetur enim qui duplicem habuerit alium numerum, et eius mediam partem, duplex sesqualter. Qui uero tertiam, duplex sesquitertius. Qui quartam, duplex sesquiquartus, et deinceps. Si uero ter eum totum contineat, et eius mediam partem, tertiam, uel quartam. Dicitur triplex sesqualter, triplex sesquiterius, triplex sesquiquartus, et eodem modo in ceteris. Diceturque quadruplus sesqualter, quadruplus sesquitercius, quadruplus sesquiquartus, et quotiens totum, numerum in semetipso continuerit, per multipicis numeri species appellatur. Quam uero partem comparati numeri clauserit, secundum superparticularem comparationem habitudinemque uocabitur. Horum autem exempla huius modi sunt. Duplex sesqualter est, ut .v. ad .ii. habet enim .v. binarium numerum bis, et eius mediam partem, id est unum. Duplex sesquitertius, .vii. ad .iii. comparatus. At uero

Transcription Notes:
very minor edits -@meg_shuler