Viewing page 60 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

uero malitie dedecus est, nullis propriis principiis nixum, sed natura semper errans a boni diffinitione principii, tanquam aliquo signo optime figure impresso componitur, et ex illo erroris fluctu retinetur. Nam nimiam cupiditatem ireque immodicam effrenationem, animus quasi quidam rector pura intelligentia roboratus astringit, et has quodammodo ineqalitatis formas, temperata bonitate constituit. Hoc autem erit perspicuum, si intelligamus omnes inequalitatis species, ab equalitatis creuisse primordiis, ut ipsa quodam modo equalitas matris & radicis obtinens uim, inequalitatis species ordinesque profundat. Sint enim nobis, tres equales numeri termini .i. tres unitates, uel tres bini, uel tres trini, uel tres quaterni, uel quantos ultra libet ponere. Quod enim unis tribus terminis euenit, idem contingit inceteris. Ex his igitur secundum percepti numeri ordinem, uideas primum nasci multiplices, et in his duplices primus, dehinc triplos, deinde quadruplos, et ad eundem ordinem consquentes. Rursus multiplices si conuertantur, ex his superparticulares orientur, et ex duplicibus quidem sesquinquarti, et ceteri in hunc modum. Ex superparticularibus uero conuersis superpartientes nasci necesse est. Ita ut ex sesqualtero, nascatur superbipartiens. Supertripartientem, sesquitercius gignat, et ex sesquiquarto super quadripartiens procreetur. Rectis autem positis neque conuersis prioribus superparticularibus, multiplices superparticulares oriuntur. Rectis uero superpartientibus, multiplices superpartientes efficiuntur. Precepta autem tria hec sunt, ut primum numerum primo facias parem