Viewing page 61 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

28

Secundum uero primo et secundo. Tertium primo, et secundi duobus et tertio. Hoc igitur cum intermissis equalibus feceris ex his qui nascentur duplices erunt. De quibus duplicibus si idem feceris
triplices procreantur. Ex his quadruplices, atque in infinitum omnes formas numeri multiplicis explicabis. Iaceant igitur tres termini equales, ponatur itaque 

[[margin]] [[table: one large box]] i i i [[/table]] [[/margin]] 

primo, primus equalis id est .i. Secundus uero, primo et secundo id est .ii. tertius uero, primo et secundus duobus et tertio, par sit id est uni, et duobus unis, et uni, qui sunt .iiii [[superscript]] or [[/superscript]]. ut est descriptio talis. [[red paragraphus]] Uides ne, ut duplici proportione

[[margin]] [[decorative table drawn in red: three columns by two rows]] 
[[row 1]] i i i [[/row 1]] 
[[row 2]] i ii iiii [[/row 2]] [[/table]] [[/margin]]

sequens ordo texatur. Fac rursus idem de duplicibus, ut sit primus, primo equalis id est vni, secundus primo et secundo id est uni et duobus, qui sunt tres. Tertius primo id est uni et duobus secundis, et tertio, qui simul .ix. fiunt, et uenit hic forma. 

[[margin]] [[decorative table drawn in red: three columns by three rows]] 
[[row 1]] i i i [[/row 1]]
[[row 2]] i ii iiii [[/row 2]]
[[row 3]] i iii viiii [[/row 3]] [[/table]] [[/margin]]

[[blue paragraphus]] RVrsus si de triplicibus idem feceris, continuus quadruplus procreabitur, sit enim primus primo equus id est unus, sit secundus primo et secundo equalis id est .iiii. sit tertius primo et secundis duobus et tertio equalis id est .xvi.

[[margin]] [[decorative table drawn in red: three columns by four rows]]
[[row 1]] i i i [[/row 1]]
[[row 2]] i ii iiii [[/row 2]]
[[row 3]] i iii viii [[/row 3]]
[[row 4]] i iiii xvi [[/row 4]] [[/table]] [[/margin]]

[[red paragraphus]] ET in ceteris quodem ad hanc formam tribus his preceptis utemur. Si uero qui ex equalibus nati fuerunt multiplices, eos disponamus, et secundum hec precepta uertamus, ita, ut conuerso sint ordine, sesequalter, ex duplici pricreabitur. Sesquitertius ex triplici Sesquiquartus ex quadruplo. Sint enim tres duplices termini, qui ex equalibus creati sunt, et qui ultimus est, primus ponatur hoc modo. Et constituatur, primo 

[[margin]] [[decorative table drawn in red: three columns by one row]] iiii ii i [[/table]] [[/margin]]

in hoc ordine primus par id est .iiii. Secundus uero primo et secundo, par id esr .vi. tertius uero primo et secundis duobus et tertio id est .ix.