Viewing page 62 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

ut est hic.

[[decorative table drawn in red: three columns by two rows]]
[[row 1]] iiii ii i [[/row 1]]
[[row 2]] iiii vi viiii [[/row 2]] [[/table]]

[[large blue capital E with red penwork]]Cce tibi illa sesqualtera, ex terminis duplicitatis exoritur. Videamusnunc ad eundem modum ex triplici, qui nascantur. Disponantur enim triplies superiores, hoc modo conuerso ordine scilicet siue duplex hic quoque ordo dispositus est. Ponatur igitur primus primo equus 

[[margin]] [[decorative table drawn in red: three columns by one row]] viiii iii i [[/table]] [[/margin]]

id est .ix. Secundus primo et secundo id est .xii. Tertius primo et duobus secundis et tertio id est xvi.

[[margin]] [[decorative table drawn in red: three columns by two rows]]
[[row 1]] ix iii i [[/row]]
[[row 2]] xx xix xvi [[/row]] [[/table]] [[/margin]]

[[large red capital R with blue penwork]]Vrsus species secunda superparticularis numeri id est sesquitertius procreatus est. Quid si idem de quadruplo quis facere uelit, sesquiquartus continuo nascetur, ut monstrabit subiecta descriptio.

[[decorative table drawn in red: three columns by two rows]]
[[row 1]] xvi iiii i [[/row]]
[[row 2]] xxvi xx xxv [[/row]] [[/table]]

[[large blue capital A with red penwork]]T si quis idem de cunctis infinitum partibus multiplicitatis faciat, conuenientur ordinem superparticularitatis inuenient. Quid si conuersos superparticulares aliquis secundum hic precepta, continuo uideat superpartientes accrescere, et ex sesqualtero quide superbipartiens, ex sesquitertio supertripartiens procreatur, et cetere secundum communes denominationes, species. Summe ulla ordinis intermissione nascentur, ut infraposita figura.

[[decorative table drawn in red: three columns by one row]] viiii vi iiii [[/table]]

[[large red capital S with blue penwork]]Vperioris igitur descriptionis, primus, primo equus numerus ascribatur id est .ix. Secundus uero primo et secundo id est .xv. Tertius uero primo et duobus secundis et tertio id est .xxv. ut hec se habet descriptio. 

[[decorative table drawn in red: three column by two row]]
[[row 1]] viiii vi iiii [[/row]]
[[row 2]] viiii xv xxv [[/row]] [[/table]]

[[large blue capital S with red penwork]]I uero sesquitertium eodem uertamus ordro supertripartiens inuenitur. Sit enim prima proportio sesquitertii sic. [[red paragraphus]] Ponatur secundum priorem modum primum primo par,