
This transcription has been completed. Contact us with corrections.
31 [[red ink]] Quem admodum omnibus in equalitas ad equalitatem [[strikethrough]] ? [[/strikethrough]] duratur. [[very large decorated capital S in blue and red]]Vperioris libri disputatione digestum est, quemadmodum tota inequalitas substantie, a principio sui generis id est equalitate processerit. Sed que rerum elementa sunt, ex eisdem principaliter omnia componuntur, et in eadem rursus resolutione facta soluuntur. Vt quoniam articularis uocis elementa sunt littere, ab eis est syllabarum progressa coniunctio, et in easdem rursus terminatur extremas. Eandemque uim obtinet sonus in musicus. Iam uero mundum corpora iiii [[superscript]] or [[/superscript]]. non ignoramus efficem. Namque ut ait lucretius. Ex imbri terraque anima gignuntur et igni. Sed in hec rursus iiii [[superscript]] or [[/superscript]]. elementa fit postrema solutio. Ita igitur quoniam ex equalitatis margine, cunctas inequalitatis species proficisci uidemus, omnis a nobis inequalitas, ad equalitatem rursus, uelut adeo quoddam elementum primi generis resoluatur. Hoc autem trina rursus imperatione colligitur. Eaque resolventi ars. Datis quibuslibet terminis tribus, inequalibus quidem, sed proportionaliter constitutis, id est ut eandem medius ad primum, uim proportionis obtineat, quam qui est extremus ad medium in qualibet inequalitatis ratione, uel in multiplicibus, uel in superparticularibus , uel in superpartientibus ^ eadem atque una ratione [[margin]] ^ uel iii his, que ex his procreantur id est multiplicibus superparticularibus, uel multiplicibus superparcientibus. [[/margin]] indubitata constabit. Propositis enim tribus terminis ut dictum est, equis proportionibus ordinatis, ultimum semper