Viewing page 74 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

sese agglomerent continuo fit quincuplus, et si quincuplus cum sesquiquinto, mox sescupli proportio conuigabitur. Atque ita secundum hanc progressionem, cuncte multiplicitatis species, sine ulla rati ordinis permutatioe nascuntur, ita, ut duplus cum sesquialtero, triplices creet, et triplus cum sesquitertio quadruplum, quadruplus cum sesquiquarto, quincuplum, et eodem modo de ceteris est agendum, ut nullis hanc continuationem finis impediat.
[[red ink]] De per se constante quantitate qui infiguris geometricis in qua est ^ [[insertion]] communis [[/insertion]] ratio omnium magnitudinum. [[/red ink]]
[[large blue capital H with red penwork]]Ec quidem de quantitate quam secundum ad aliquid speculamur ad presens dicta sufficiant. Nunc autem in hac sequentia quedam de quantitate que per se ipsam constat, neque ad aliquid refertur expediam. Que nobis ad ea prodesse possunt, que post hoc [[strikethrough]] i [[/strikethrough]] rursus de relata ad aliquid quantitate tractabimus. Amat enim quodammodo matheseos speculatio alterna probationum ratione constitui. Nunc autem nobis de his numeris secundumo futurus est, qui circa figuras geometricas, et earum spacia dimensionesque uersantur, id est de linearibus numeris, et de triangularibus uel quadratis, ceterisque quos sola pandit plana dimensio, nec non de inequali laterorum compositione conuinctis, de solidis est id est cubis, et spericis, ue; piramidis laterculis, est uel [[tingnulis?]] et cuneis, que omnia geometrice quidem proprie [[margin]] legitur considerationis [[/margin]] speculationis [[symbol]] sunt. Sed siue etiam geometrice scientia ab arithmetica, uelut quadam radice, ac matre producta est, ita etiam eius figurarum semina in pri