
This transcription has been completed. Contact us with corrections.
38 si primum summam id est unitatem, habeo primum triangulum, qui est ui et potestate, non autem est actu, nec opera. Huic si secundum aggregauero, qui in naturali numerorum dispositione [[symbol]] scriptus, [[margin]] aliter [[symbol]] descriptione [[/margin]] est id est binarium, primus mihi triangulus opera et actu nascityr, id est ternarius. Si uero huic tertium ex naturali numero ad iecero, secundus mihi opera at actu triangulus procreatur. Super [[margin]] vnum [[/margin]] enim et duo, si tertium id est ternarium aggregauero, senarius extenditur, secundus scilicet triangulus. Huic uero si consequentem, quaternarium superosuero, denarius explicatur, qui est tertius actu triangulus. Quos per latera disponens ad superioris descriptionis exemplar, cunctos triangulos numeros, sine [[strikethrough]] i [[/strikethrough]] ullius dubitationis errore, prenotabis. Et quantas ultimus numerus in se unitates habeat, quem superioribus aggregabis, tot ipse qui fit triangulus unitates, habebit in latere. Nam ternarium, qui est primus actu triangulus, adiecto binario unitate, feceramus, atque hic duos habebit in latere, et senarium, his adiecta ternarii quantitate produximus, cuius latus soli tres continent, et idem in aliis cunctus id est quot unitates, habentes numerum superioribus aggregabis, tot unitatibus euis latera continebuntur. [[red ink]] De quadratis numeris. [[/red ink]] [[large blue capital Q with red penwork]]Vadratus uero numerus est, qui est ipse quidem latitudinem pandti, sed on in tribus angulis, ut superior forma, sed .iiii [[superscript]] or [[/superscript]]. ipse quoque equilaterum dimensionum porrigitur, sunt autem huius modi. [[red ink]] De quadratis lateribus. [[/red ink]] [[image: four red boxes; first box with one black line inside, second divided into four equal boxes each with one black line inside, third divided into nine equal boxes each with one black line inside, and fourth divided into sixteen equal boxes each with one black line inside]]