Viewing page 83 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

39

ordinatio, quem tot unitates unus quisque quadratorum retinebit in latere, quanti fuerint numeri ad conuinctionem propria congregati. Nam in primo quadrato, quem ex uno fit, unus est in latere. In secundo id est quaternario, quem ex uno et trbus procreatur, qui duo sunt termini, binario latus texitur, et in nouenario, quem tribus terminis procreatur, latus ternario continetur, atque idem in aliis uideri licet.
[[red ink]] De pentagonis eorumque lateribus. [[/red ink]]
[[large red capital P with blue penwork]]Entagonus uero numerus est, quippe quidem in latitudinem secundum unitatesm descriptis quidem quinque angulis continetur, cunctis scilicet lateribus, equali dimensione dispositis. Sunt autem hi .i. v. xii. xxii. xxxv. li. lxx. Eodem quoque modo eorum latera succrescunt. Nam primi potestate pentagoni id est unius, id est unius spatium lateris tenet. Secundi ueo quinarii, qui est actu ipso atque opera primus pentagonus, bini per latera fixi sunt. Tertius uero id est xii. tribus in latus auctus est. Quartus id est xxii. quatuor numerorum in latere quantitate distenditur, atque idem in ceteris, secundum unitatis progressionem naturali scilicet numero secundum superiorum figurarum incrementa tenduntur.
[[red ink]] De generatione pentagonorum. [[/red ink]]
[[image: five red pentagons; first with one black line inside, second with five, third with twelve, fourth with twenty-two, fifth with thirty-five]]
[[large blue capital N with red penwork]]Ascuntur autem hi qui extensi in latitudinem quinque angulos pandunt, ab eandem naturalis numeri quantitate, in se se coaceruata, ita, ut duobus semper interiectis numeris,