Viewing page 86 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

[[blue paragraphus]] [[decorative black capital S with some red penwork]]imiliter autem licebit & aliarum formularum, qui pluribus angulis continentur figuras ascribere. [[red paragraphus]] Sed quoniam facilius oculis subiecta retinentur, superdictarum formarum numerositas, in subteriore descriptione ponatur. 
[[decorative red table: ten columns by five rows, each row labelled on left margin]]
[[row 1]] Trianguli i iii vi x xv xxi xxviii xxxvi xlv Lv [[/row]]
[[row 2]] Quadrati i iiii xvi xxv xxxvi xlviiii Lxiiii lxxxi c viiii [[/row]]
[[row 3]] Pentagoni i v xii xxii xxxv Li Lxx lxxxxii lxxxxvii cxlv [[/row]]
[[row 4]] Exagoni i vi xv xxviii xlv Lxvi lxxxxi cxx cliii clv [[/row]]
[[row 5]] Eptagoni i vii xviii xxxiiii Lv Lxxxi lxxxxii cxlviii clxxxxx ccxxxv [[/row]] [[/table]]
[[red ink]] Quid figuri numeri exquibus figuratis fiant in quoque ea quid triangulis numers omnium reliquorum principium sit [[/red ink]]
[[large red capital H with blue penwork]]Is igitur ita se habentibus, quid in hac re, sit consequens, uestigemus. Omnes enim tetragoni, qui sub triangulis sunt, naturali ordine dispositi, ex superioribus triangulis procreantur, illorumque collectione, quadrati figura componitur. Quatuor enim tetragonus, fit, ex uno et tribus, idest ex duobus superioribus triangulis. Nouem uero ex tribus et sex, sed utrique sunt trianguli. At xvi. et .x. et .vi. et xxv. ex .x. et xv. Idemque in sequenti ordine quadratorum constans atque immutabile reperitur. Pentagonorum uero summe efficiuntur, ex vno super se tetragonus, et altrinsecus triangulo constituto. Namque .v. pentagonus, ex .iiii [[superscript]] or [[/superscript]] super se posito, tetragono, et ex uno, qui in triangulorum ordine ponitur, aggregatur. Duodecim uero pentagonus, es nouenario, super se quadrato, et tribus id est secundo triangulo, nascitur. xxii. autem ex .xvi. et .vi. quadrato scilicet atque

triangulo