Viewing page 95 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

45

octonarius cubus. Et quoniam .ix. tetragonus tribus per latus unitatibus figurabatur, solo ternario .xxvii [[strikethrough]] id est [[/strikethrough]] cubi latus urgetur. Et quoniam .xvi. tetragonus quatuor unitatum latus habebat, totidem .lxiiii. cubus in latere gestabit. Quare etiam ui et potestate cubi quidem est unitas unus erit in latere. Omnis enim tetragonus, una quidem superficies est .iiii [[superscript]] or [[/superscript]]. angulorum, totidemque laterum. Omnis autem cubus qui ex tetragonorum superficie in profunditate corporis creuit, per tetragoni scilicet latus, multiplicatus, habebit quidem superficies .vi. quarum singula planitudo tetragono illi priori equalis est, latera uero .xii. quorum unum quidque singulis, que superioris fuere tetragoni, equum est, et ut superius iam monstrauimus, tot unitatum est. Angulos uero .octo. quorum singulus sub tribus huiusmodi continetur, quales priores fuere tetragoni, de quibus ipse cubus productus est. Ergo ex naturaliter profuso numero, qui in subiecta forma descripti sunt, subiecti tetragoni nascuntur, et ex his tetragonis qui subnotati sunt, cubi prouehuntur.
[[decorative red table: 6 rows with various divisions]]
[[row 1: black text, no divisions]] Numerus. Naturalis. [[/row]]
[[row 2: black text, 8 boxes]] i ii iii iiii v vi vii viii [[/row]]
[[row 3: red text, 8 boxes]] T E T R A G ONI [[/row]]
[[row 4: black text, 7 boxes]] i iiii viii xvi xxv xxxvi xlix [[/row]]
[[row 5: red text, 7 boxes]] C [[blank]] V [[blank]] B [[blank]] I [[/row]]
[[row 6: black text, 7 boxes]] i viii xxvii Lxiiii cxxv ccxvi cccxliii [[/row]] [[/table]]
[[large blue capital E with red penwork]]T quoniam omnis cubus, ab equilateris quadris profectus est, equus ipse omnibus partibus est. Nam et