Viewing page 96 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

latitudini, longitudo, et his duobus compar est altitudo, et secundum sex partes id est sursum et deorsum, dextra, sinistra, ante, post, sibi equalem esse necesse est. Huic oppositum communiumque esse oportebit, qui neque longitudinem latitudini, neque huius ii [[superscript]] [[degree symbol]] [[/superscript]]. profunditati gerat equalia, sed cunctis inequalibus, quaque uis solida figura sit, ab equalitate cubi longissime distare uidetur. Hi autem sunt, ut si quis faciat, bis .iii. quater, uel ter quatuor quinques, et alia huiusmodi, que per inequales spaciorum gradus inequaliter prouehuntur. Hec autem forma greco nomine scalenos uocatur, nos uero gradatum dicere possumus, quem quodammodo uelut gradibus crescat ad maius, uocant autem eandem figuram greci quidam spheniscon. Nos autem cuneum possumus dicere. Et enim quos ad quamlibet ullam rem constringendam cuneos formant, neque latitudinis neque longitudinis, neque altitudinis habita ratione quantum commodum fuerit, tantum uel latitudini minuitur, uel crassitudini ^ [[insertion]] , [[/insertion]] profunditatis, augetur. Atque ideo hos plerumque necesse est omnibus partibus inequalibus inueniri. Quidam uero hos boniscos uocant id est arulas quasdam, que in ionica regione grecie, ut ait nichomacus hoc modo formate fuerunt, ut neque latitudo altitudini, neque altitudo latitudini, neque longitudini conueniret. Vocatur autem aliis quibusdam nominibus, que nunc prosequi superuacuum iudicamus. Igitur cubi, equalibus se spaciis porrigentis et forme, quam diximus gradata distributione disposite, medietates sunt, que neque cunctis partibus

Transcription Notes:
edited mainly to preserve original u/v usage -@meg_shuler