Viewing page 100 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

et sub his omnes ab uno numeri pares.
[[decorative red table, 2 rows and 7 columns]]
[[row 1]] i iii v vii viiii xi xiii [[/row]]
[[row 2]] ii iiii vi viii x xii xiiii [[/row]] [[/table]]
[[large blue capital E with red penwork]]St igitur princeps imparis ordinis unitas, que ipsa quidem effectrix, et quodammodo forma quidam est imparitatis, que in tantum eiusdem nec mutabilis substantie est, ut cum uel se ipsam multiplicauerit, uel in planitudine, uel in profunditate, uel si alium quemlibet numerum per se ipsam multiplicet, a prioris quantitatis forma non discrepet. Namque si semel unum facias, uel si unum semel, uel si duo semel, uel si tres semel, uel si quatuor semel, uel quemlibet alium numerum multiplicet, a quantitate sua is quem multiplicat numerum, non recedat, quod circa alium numerum inueniri non potest. Paris uero ordinis, [[margin]] ^ numerus [[/margin]] binarius ^ princeps est, que dualitas cum in eodem ordine paritatis sit, tamen principium est totius alteritatis [[insertion]] duarum parum [[/insertion]]. Namque si se ipse multiplicet, uel per latitudinem, uel per profunditatem etiam, uel si quem numerum in suam conglobet quantitatem, continuo alter exoritur. Nam bis duo, uel bis duo bis, si facias, uel bis ter, uel bis quatuor, uel bis quinque, uel si quemlibet alium numerum multiplicet, quisquis hinc nascitur, alius quam primo fuerat inuenitur. Nascuntur autem ex superiore descriptione, et ex primo ordine omnes tetragoni hoc modo vnum enim si respexeris primus potestate tetragonus est. Si uero unum tribus coaceruaueris, quatuor tetragonus exoritur. Huic si quinarium, iungam, nouenarius rursus occurret. Huic si copules septenarium, sedecim quadrati forma

Transcription Notes:
edited to maintain original use of u/v -@meg_shuler