Viewing page 113 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

54

mutabilisque substantie eiusdemque nature. Dualitatem uero primam [[insertion]] um [[/insertion]] alteritatis mutationisque esse principium. Secundo uero loco omnes impares numeros propter unitatis cognationem eiusdem atque immutabilis substantie esse participes. Pares uero ob binarii numeri consortium alteritatibus esse permixtos. Tetragonos quoque eundem modum cosiderari manifestum est. Nam hic quod eorum compositio et coniunctio ex imparibus fit, immutabil eos nature [[insertion]] [[dants?]] [[/insertion]] pronuntiabo coniunctos. Quod uero parte altera longiores ex copulatione partium procreantur, nunquam ab alteritatis uarietate separantur.
[[red ink]] Alternanti positis quadratis et parte altera longiores quod sit eorum consensus in differentia & in proportione. [[/red ink]]
[[large blue capital I with red penwork]]llud ergo perspiciendum est, quod si idem tetragoni et parte altera longiores disponantur, ita ut alternatim sibi permixti sint, tanta in his est coniunctio, ut alias sibi in eisdem proportionibus communicent, discrepent autem differentiis. Alias uero differentiis pares sint, proportionibus distent. [[insertion]] uel different [[/insertion]] Disponantur enim in ordine, idem illi tetragoni, et parte altera longiores permixtim ab uno . i. ii. iiii. ix. xii. xvi. xx. xxv. xxx. Ergo in superiore formula [[margin]] uel intuendum [[/margin]] hoc maxime sciendum est. Namque inter unum qui est tetragonus et duo, dupla proportio est. Inter duo et .iiii [[superscript]] or [[/superscript]]. dupla. Hic ergo tetragonus cum parte altera longiore, atque hic cum sequente tetragono, eadem proportione iungitur, differentiis non eisdem uero sunt. Namque duorum atque unius, sola unitas differentia est. Sed idem duo, a quaternario solo binario relinquuntur. Rursus si duo ad .iiii [[superscript]] or [[/superscript]]. speculeris dupla est proportio si quatuor ad sex, habitudinem sesqualteram recognoscis. 

F4

Transcription Notes:
edited mainly for consistency and original spelling (v/u, t/c, ae/e) -@meg_shuler