Viewing page 119 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

57

alias .iiii. addiderunt, ut in his proportionalitatibus denarie quantitatis corpus efficerent. Secundum quem numerum et priores quinque habitudines comparationesque descripte sunt ubi quinque maioribus proportionibus, quas uocauimus duces, minores aptauimus alios quinque terminos, quos comites diximus. Inde etiam in aristotelica atque archite prius .x. predicamentorum descriptione pithagoricum denarium manifestum est inueniri. Quando quidem et plato studiosissimus pithagore, secundum eandem disputationem diuidit. Et Architas pithagoricus ante aristotilem licet quibusdam sit ambiguum .x. hec predicamenta constituit. Inde etiam x. membrorum particule. Inde alia permulta, que omnia persequi non est necesse.
[[red ink]] Quod primum de ea que uocatur arithmetica proportionalitas dicendum est. [[/red ink]]
[[large blue capital N with red penwork]]Vnc uero de proportionalitatibus, deque medietatibus dicendum est. Et primum quidem de ea medietate tractabimus, que secundum quantatis equalitatem, neglecta proportionis parilitate, constitutorum terminorum habitudines seruat. In his autem quantitatibus medietas ista uersatur, in que his speculanda ^ [[insertion]] est [[/insertion]] in quibus a se ipsis termini differunt. Quid autem esset differentia terminorum superius diffinitum est. Hanc autem arithmeticam medietatem, numerorum ipsa ratio declarabit, quoniam eius proportio in numeri quantitate consistit. Que igitur causa est huiusmodi terminorum habitudinem, idem [[strikethrough]] i [[/strikethrough]] arithmeticam, cunctis aliis proportionalitatibus anteponere. Primum quod hanc nobis in principio, ipsa numerorum natura et uis naturalis quantitatis opponit. Huiusmodi enim proportiones