
This transcription has been completed. Contact us with corrections.
et senarii. i. qui enim ad unum comparati duplum faciunt. Ergo quemadmodum maximus terminus ad paruissimum sic minorum terminorum differentia est ad differentiam maximorum. Liquet autem oppositam et quodammodo contrariam esse hanc medietatem armonice medietati. id circo quod in illa quemadmodum est maximus terminus ad paruissimum sic terminorum maiorum differentia ad differentiam minorum. hic e contrario. Est autem proprium huius medietatis quoniam quod continetur sub maximo termino et medio. duplum est eo quod continetur sub medio atque paruissimo. Sexies enim quinque. xxx. sunt. quinquies enim tres xv. Due uero alie medietates scilicet quinta et sexta. Geometrice medietati contrarie sunt. et eidem uidentur opposite. Est autem quinta medietas, quotiens in tribus terminis quemadmodum est medius terminus ad minorem terminum, ita eorum differentia ad differentiam medii. atque maioris. Nam in hac dispositione ii. iiii. v. quaternarius ad binarium duplus est. sed inter quaternarium et binarium duo sunt inter quaternarium et maiorem terminum id est v. i. et duo ad unum dupli sunt. Contrarium autem geometrice medietati in hac proportione est quam in illa quemadmomum maior terminus ad minorem est. sic est maiorum differentia ad differentiam minorum. hic uero contrarie quemadmodum minores ad se termini sunt sic minorum differentia terminorum ad maiorum differentiam comparatur. Est autem proprium in hac dispositione