Viewing page 146 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

terminorum differentiam, proportione coniungitur ut sunt iii. v. viii. Quinarius enim medius terminus ad ternarium superbipartiens est. Extremorum uero differentia, octonarii scilict et ternarii quinarius qui comparatus contra maiorum terminorum differentiam scilicet quinarii et octonarii qui est ternarius et ipse quoque superbipartiens inuenitur. Disponamus igitur cunctas medietates in ordinem, ut cuiusmodi omnes sint facillime possit intelligi. 
[[red ink]] De maxima et perfecta simphonia que tribus destenditur interuallis. [[/red ink]] 
[[image]] [[Table by ten rows, five columns]] 
[[first row]] Arithmetica; Prima; i.; ii.; iii. [[/first row]]
[[second row]] Geometrica; Secunda; i.; ii.; iiii. [[/second row]]
[[third row]] Armonica; Tertia; iii.; iiii.; vi. [[/third row]]
[[fourth row]] Contraria armonice; Quarta; iii.; v.; vi. [[/fourth row]]
[[fifth row]] Contraria geometrice; Quinta; ii.; iiii.; vi. [[/fifth row]]
[[sixth row]] contraria geometrice; Sexta; i.; iiii.; vi. [[/sixth row]]
[[seventh row]] Inter iiii.[[or]] prima; ordine Septima; vi.; viii.; ix. [[/seventh row]]
[[eighth row]] Inter 4.[[or]] Secunda; ordine octaua; vi.; vii.; ix. [[/eighth row]]
[[ninth row]] Inter 4.[[or]] Tertia; ordine nona; iiii.; vi.; vii. [[/ninth row]]
[[tenth row]] Inter 4.[[or]] Quarta; ordine decima; iii.; v.; viii. [[/tenth row]]
[[/table by ten rows, five columns]] [[/image]]
[[big red letter R with blue decorations]] Restat ergo de maxima perfectaque armonia disserere, que tribus interuallis constituta, magnam uim obtinet in musici modulaminis temperamentis, et in speculatione naturalium questionum. Et enim perfectius huius modi medietate nihil poterit inueniri que tribus interuallis producta, perfectissimi corporis naturam substantiamque sortita est. Hoc enim modo cubum quoque trina [[insertion]] dimensione [[/insertion]] crassatum plenam armoniam esse demonstrauimus hec autem huiusmodi inuenietur si duobus terminis constitutis qui ipsi tribus creuerint.