Viewing page 19 of 27

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

Erat in hac urbe Florentia mulier quaedam, cuius habitatio in ea platea erat quae vulgo dicitur delle Pallottolle. Huic filius erat, ludis commenssationibus lenociniis et omni vitiorum genere dissolutus. Cui pia mater plurimum timens, ne quod vitae dispendium aliquando incurreret, post quottidianas monitiones post plurimas lacrymas et preces ad Deum pro eius salute fusas, illud quoque curavit, ut in aliqua parte vestimentorum filii, orationem ad Divum Archangelum Raphaelem papyro inscriptam consutam occultaret: orans Archangelum ipsum ut sicut nuper Thobiae fidus itineris comes in Reges (sic) Medorum eunti et redeunti extiterat, ita filiis sui semitas dignaretur in bonum dirigere. Is ergo iuvenis quadam die ex adversante in ludo fortuna, velut amens effectus atque in desperatione lapsus rediit domum, et arrepto laqueo gutturique inijecto, sese in illum suspendit, qui laqueus mox e trabi solutus est, moxque vox fertur ad eum: Curre cito perge ad Sanctum marcum, ut ibi a priore cureris. Adeo enim laqueus ipse gutturus eius inheserat, for in fact ut caro circumquaque subintranti cessisset et laqueo, ita ut nullo modo per se ipsum solvere vel extrahere potuerit. Hunc ergo pallio cohoperiens, et Domum (sic) egressus, ut ad Sanctum Marcum veniret, ubi ad plateam, quae ante Divae Annuntiate aedam est, pervenisset, velut templum ipsum Annuntiate adi (sul?) rus recto itinere gradiebatur. Sed iterum vox ad eum: hac iter ad

Transcription Notes:
Latin; copied from the "Chronica conventus Sancti Marci de Florentia"