Viewing page 20 of 27

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

Sanctum Marcum, inquit. Mox persensit se in viam flecti, quae ad Sanctum Marcum perducit. Veniens igitur in Sancti Marci ecclesiam quaesivit a Fratre Thoma de Monte Marcianus Converso, qui tunc erat Sacristo Minor, qui et haec mihi narravit, ubinam esset Prior. Qui cum illum abesse diceret, et ille ut advocaretur instaret, advocatus illi tunc fuit venerabilis pater Frater Baptista Antonii supprior tunc conventus: cui, detracto pallio, quidnam pateretur exposuit. Mox fratres apportantes illum in infirmarium, vix summa cum difficultate et diligentia laqueum detraxerunt. Quo detracto iacuit per quattuor fere dies atque inde mox mente et corpore incolumis Dei et Divi Archangeli Raphaelis et Sancti Patris huius beneficio assurrexit. In cuius rei memoriam pictus tunc fuit Archangelus ille Raphael, qui usque in presens cernitur in ecclesia Sancti marci prope capellam Artis Portae Divae Mariae ([[?]] loco, = sco lo - Scritto d'alta mano) -

Transcription Notes:
Latin, copied from "Chronica conventus Sancti Marci de Florentia"