Viewing page 9 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

tionis lege constringo. sed paululum liberius evagatus alieno itineri non vestigiis insisto. Nam et ea que de numeris a Nichomaco diffusius disputata sunt, moderata brevitate collegi: et que translata velocius angustiorem intelligentie praestabant aditum mediocri adiectone reseravi ut aliquando ad evidentiam rerum nostris etiam formulis ac descriptionibus uteremur. Quod nobis quantis vigiliis ac sudore constiterit facile lector sobrius agnoscet. Cum igitur iiii [insertion]] or [[/insertion]] matheseos disciplinarum de Arithmetica quae est prima perscriberem tu tum dignus hoc munere videbare eoque magis in errato opus esse intelligebam. Nam et si apud te facilis venie locus esset aliquanto tamen ipsam formidabat facilitatem suspecta securitas. Arbitrabar enim nihil tante reverentie oblatum iri oportere quod non elaboratum ingenio perfectum studio dignum postremo tanto otio videretur. Non igitur ambigo quin pro tua in me benevoletia supervacua reseces hiantia supleas: errata reprehendeas commode dicta animi alacritate mira conspicias que res impulit pigram consilii moram nimios enim fructus mihi placitura restituent. Novi quippe quanto studiosius nostra quam cunctorum bona miremur. Recte igitur quasi aureos Cereri culmos et maturos Bacho palmites  sic ad te nostri operis rudimenta transmisi. Tu tantum paterna gratia nostrum provehas munus. Ita et laboris mei primitias doctissimo iudicio consecrabis. Etiam non maiore censebitur auctor merito quam probator.
[[red ink]] Proemium inquo est ratio Mathematice [[/red ink]]

Transcription Notes:
Diacritical marks are not transcribed. Subtle markings may be punctuations. It would be nice to have some guidelines about transcribing 6th century Latin. --check the front page of this project for some really helpful resources! -megshu