Viewing page 10 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

Inter omnes prisce autoritatis viros qui Pithagora duce puriore mentis ratione viguerunt constare manifestum est haud quemquam in philosophie doctrinis ad cumulum perfectionis evadere nisi cui talis prudentie nobilitas quasi quodam quadruvio vestigatur. Quod recte intuentus sollertiam non latebit. Est enim sapientia rerum que sunt suique inmutabilem substantiam sortiuntur comprehensio veritatis. Esse autem illa [[margin]] Non quod est esse [[/margin]] dicimus que nec in extensione crescunt: nec in retractione minuuntur nec variationibus permutantur. sed in propria semper vi sue se naturae subsidiis nixa custodiunt. Hec autem sunt qualitates, quantitates, forme, magnitudines, parvitates, equalitates, [[margin]] loca tempora [[/margin]] habitudines, actus, dispositiones, et quicquid adunatum quodammodo corporibus invenitur. quae ipsa quidem natura incorporea sunt et immutabile substantie ratione vigentia. participatione vero corporibus permutantur et tactu variabile rei invertibilem inconstantia transeunt. Haec igitur quoniam ut dictum est. nature immutabilem substantiam vim sortita sunt vere proprieque esse dicuntur. Horum igitur que sunt proprie quaequam suo nomine essentie nominantur scientiam sapienta profitetur. Essentie autem gemine partes sunt, una continua et suis partibus iuncta nec ullis finibus distributa ut ^[[insertion]] est [[/insertion]] arbor later et omnia mundi huius corpora que proprie magnitudines appellantur. Alia vero disiuncta a se et disterminata partibus et quasi acervatim in unum redacta concilium. ut grex populus chorus acervus et quicquid est eorum. quarum partes propriis extremitatibus, et ab alterius fine discrete sunt his proprium nomine est multitudo. Rursus multitudinis alia sunt per se ut III vel IV vel tetragonus et quilibet numerus

Transcription Notes:
Helpful to note that cursive z shape is final "m" or "[vowel]m" as an ending second margin note is adding missed words from this copy -megshu 12/19/14