Viewing page 12 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

cognitionem spacia depoposcit. Constat igitur quisquis hec pretermiserit omnem philosophie perdidisse doctrinam. hoc igitur illud quadriuium est, quo his uiandum sit, quibus excellentior animus nobis cum procreatis sensibus ad intelligentie certiora perducit. Sunt enim quidam gradus certeque progressionum dimensiones, quibus ascendi, progredique possit, ut animi illum oculum, qui ut ait Plato multis oculis corporalibus, salvari constituique sit dignior, quod eo solo lumine vestigari vel inspici queat veritas. hunc inquam oculum demersum orbatumque corporeis sensibus he discipline rursus illuminent. Que igitur ex his prima discenda est nisi ea que principium matrisque quodammodo ad ceteras obtinet proportiones, hec autem est Arithmetica. Hec enim prior est cunctis. Nonmodo quod hanc ille huius mundane mollis conditor, deus primam sue habuit ratiocinationis exemplar, et ad hanc cuncta constituit quecumque fabricate rationis per numeros assignati ordinis invenere concordiam. Sed hec quoque prior arithmetica declaratur, quod quecumque natura sunt priora, his sublatis simul posteriora tolluntur, quod si posteriora pereant, nihil de statu prioris substantie permutatur, ut animal prius est homine nam si tollas animal, statim quoque hominis natura deleta est, si hominem sustuleris [[margin]] [[symbol]] sit [[/margin]], animal non peribit. Et e contrario ea semper posteriora sunt que secum aliud quodlibet inferunt, ea priora que cum dicta sint nihil secum de posterioribus trahunt, ut in eodem quoque homine, nam si hominem dixeris simul quoque animal nominabis. Id enim est homo, quod [[margin]] animal [[/margin]] animal. Si animal dixeris non speciem simul hominis intulisti. Non est enim idem animal, quod homo. Hoc idem in Geometria uel in arithmetica uidetur incurrere, si enim numeros tollas. unde triangulum