Viewing page 13 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

vel quadratum, vel quicquid in geometria versatur: que omnia numerorum denominativa sunt. At vero si quadratum triangulumque sustuleris omnisque geometria consumpta sit, tres et iiii [[insertion]] or [[/insertion]] aliorumque numerorum non peribunt vocabula. Rursus cum aliquam geometricam formam dixero, est illi numerorum simul nomen implicitum. Cum numeros dixero, nondum ullam formam geometricam nominavi. Musica vero quam prior sit numerorum vis, hinc maxime probari potest, quod non modo nam illa priora sunt que per se constant, quam illa que ad aliquid referuntur. Sed etiam ea ipsa musica modulatio numerorum nominibus adnotatur, et idem in hac evenire potest, quod in geometria pradictum est. Diatessaron enim, et diapente, et diapasson, ab antecedentis numeri nominibus nuncupantur, ipsorum quoque sonorum adversus se proportio solis numeris, neque aliis invenitur. Qui enim sonus in diapasson simphonia est, idem duplicis numeri proportione colligitur. Que diatessaron est modulatio, epitrita collatione componitur. Quam diapente simphoniam vocant, emiolia [[strikethrough]] o [[/strikethrough]] medietate conuingitur, et in numeris epogdous est, idem totius est in musica. Et ne singula persequi laborem huius operis, sequentia quanto prior sit arithmetica sine ulla dubitatone monstrabitur. Sphericam vero atque astronomiam tanto precedit, quanto due reliqua discipline hanc tertiam nam precedunt. In astronomia enim coluri, sphera, centrum, paralelique circuli, mediusque axis, que omnia geometrice discipline cura sunt. Quare est etiam ex hoc ostendere seniorem geometrie vim, quod omnis motus post quietem est, et natura semper statio prior est. Mobilium vero Astronomia. Immobilium geometrica doctrina est. Musicam vero astronomiam precedere manifestum est. vel quod armonicis modulationibus