Viewing page 16 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

ipsa dissimilia et potentia conponendi, haec enim sunt quibus numerus constat par atque impar que diuina quadam potentia, cum disparia sint, contrariaque, tamen ex una genitura profluunt, et in unam compositionem modulationemque quem iunguntur. [[red ink]] Diffinitio et divusio numeri et diffinitio paris et imparis. [[/red ink]]

[[illuminated E]]T primum quid sit numerus diffiniendum est. Numerus est unitatum collectio, uel quantitatis aceruus ex unitatibus profusus. Huius igitur prima diuisio est in imparem, et parem, et par quidem est, qui potest in equalia duo diuidi, uno medio non intercidente. Impar vero quem nullus in equalia diuidit, et in medio predictus unus intercidat. Et haec quidem huiusmodi diffinitio uulgaris et nota est.
[[red ink]] Diffinitio paris numeri secundum pithagoram. [[/red ink]]
[[illuminated I]]lla autem secundum pithagoricam disciplinam talis est. Par numerus est, qui sub eadem dimensione potest in maxima paruissimaque diuidi. Maxima spacio, paruissima quantitate, secundum duu [[insertion]] orum [[/insertion]] generum contrarias passiones. Hoc est autem exemplar, ut si quilibet datus par numerus diuidatur maior quidem quantum ad diuisionis spatia non inuenientur quam disgregata medietas. Quantitate uero nulla minor est quam in gemina facta partitio, ut si par numerus qui est VIII, dividatur in IIII [[insertion]] ?or [[/insertion]] atque alios IIII [[insertion]] ?or [[/insertion]] nulla erit alia diuisio que maiores partes efficiat. Porro autem nulla erit alia diuisio, que totum numerum minore diuidat quantitate. In duas enim partes diuisione, nihil est minus. Cum enim totum quid fuerit trina diuisione partitus, spacii quidem summa minuitur, sed numerus diuisionis augetur. Quod autem dictum est secundum duorum generum contrarias passiones huiusmodi est. Edocuimus enim quantitatem in infinitas pluralitates

Transcription Notes:
edited to maintain the unique character of this manuscript Transcription from http://books.google.it/books?pg=PA13&id=VwS0VRBsJLgC&hl=it#v=onepage&q&f=false - Anicii Manlii Torquati Severini Boetii De institutione arithmetica libri duo - G. Friedlein - Lipsiae - 1867 - adviced to Transcription center - not sure if it's the same edition of Smithsonian Library -Does anybody know which codex was used,in which century and where, was the Smithsonian book written? mariomar