Viewing page 25 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

que in numero pariter impari solam diuisionem recipit maior extremitas. In illo solus minor terminus ^ solutus est, et que in [[margin]] - sectione [[/margin]] forma pariter paris numeri ab extremitatibus incipienti, et usque ad media progredienti, quod continentur sub inter se positis summulis. Atque hoc idem usque dum ad duas extremitates fuerint uentum, in dispositionibus scilicet paribus. Si autem fuerint impares dispositiones, quod ab una medietate conficitur, hoc idem sub alteriserus[[?]] positis partibus procreatur, atque hoc usque dum ad extremitates processio fiat. In ea enim dispositione que est II IIII VIII XVI idem reddunt II per XVI multiplicatu quod IIII per VIIII [[insertion]] ???nium [[/insertion]] ducti, utroque enim mox[[?]] XXXII fient. Que si impar sit ordo, ut est II IIII VIII idem facient extremi quod medietas, bis enim octo, sunt XVI IIII [[insertion]] or [[/insertion]] quator sunt XVI que numerus a quaternario in se ducto proficitur. In numero uero pariter impari si sit unus  in medio terminus, circum se positorum terminorum si in unum redigantur medietas est, et idem eorum quoque que super hos sunt terminos, medietas est. Atque hic usque ad extremos omnium terminorum, ut in eo ordine, que est pariter imparium numerorum II, VI, X. Iunctus binarius cum X, XII [[insertion]] L. im [[/insertion]] explent, cuius senarius medietas inuenitur. Si uero fuerint due medietates. uincte, ipse utreque equales erit, super se terminis constitutis, ut est in hoc ordine II, VI, X, XIIII. Iuncti enim II et XIIII in XVI crescunt, quos senarius cum denario copulatus efficiet. Atque hoc in numerosioribus terminis initio sumpto a mediis euenit, usque dum ad extrema ueniatur.
[[red ink]] De numero impariter pari. [[/red ink]]

Transcription Notes:
I think the l siglum in insertions is "uel" indicating an alternate reading...-megshu