This transcription has been completed. Contact us with corrections.
Secunda XII. Sexta uero IIII, duodecima II que vocabula partium a paris quantitate non discrepant. Contrarie uero denominanitur. Ut teria pars VIIII. Octaua uero III. Semel XXIIII, XXIIII sunt. Que quantitas par est, sed denominatio impar Uicesima autem quanta id est. Que denominationes cum pares sint, inueniuntur impares quantitates, et cum sint pares summe, sunt impares denominationes. Nascuntur autem tales numeri, ita, ut substantia natura que sua ipsa est propria generatione designetur ex pariter paribs et pariter imparibus procreati. Pariter enim impares conuincti dudm ordinatim imparibus positis nascebantur. Pariter uero pares ex duplia progressione. Igitur omnes disponentur in ordinem natualiter impares a tribus, et sub bis a quatuor inchoantes omnes duplues[[?]] et sit hoc modo [[following two lines set apart from paragraph, bracketed]] [[first line]] III, V, VII, VIIII, XI, XIIII [[/first line]] [[second line [[IIII, VIII, XVI, XXXII, LXIIII, CXXVIII [[/second line]] His igitur ita dispositus si primus, primi multiplicatione concrescat, id est, si quaternarii terminius, uel si idem primus secundi, id est, octonarii ternarius, uel si ife, primus tertii, id est, ternarius sedecim, et idem usque ad ultimum. Vel si secundus primi, uel secundus scundi, uel ^ [[insertion]] si [[/insertion]] secundus tertii, et eadem usque ad extremum multiplicatio perferatur, uel si tertius a primo inchoans usque in extremum transeat. Atque ita quartus et in ordinem omnes multiplicent superiores, eos qui sub ipsis in dispositione sunt, omnes impariter pares percreabuntur. Huius autem rei tale sumamus exemplum. Si III quater multiplices XII fient uel si V quater multiplices XX numerus excrescet. Vel si iterum VII multiplicentur quater XXVIII subs-
Transcription Notes:
currently unable to check comparative text -megshu