This transcription has been completed. Contact us with corrections.
ergo nulla unquam alia pars inuenientur, nisi qua ab ipsis denominata est, et ipsa tantum est unitas, ut iam superdictum est. In tribus enim, una sola pars est idest tertia, que a tribus scilicet denominata est, et ipsa tertia pars unitas est. Eodemque modo quinarii sola quanta pars est, et hec unitas, atque idem in singulis consequens reperietur. Dicitur autem primus et incompositus quod nullus eum alter numerus metiatur, preter solam que cunctus mater est, unitatem. Namque ternarius ii non numerant, id circo, quoniam si solos duos contra tres compares, pauciores sunt. Sin uero binarium bis facias, amplior etribus concrescit, in iiii [[insertion]] or [[/insertion]] metitur autem numerus numerum quotiens, uel semel, uel bis, uel ter, uel quotiens libet, numerus ad numerum comparatus, neque diminuta summa neque aucta, ad comparati numeri terinum usque peruenit, ut ii si ad vi compares, binarius numerus, senarium tertio metitur. Primos ergo et incompositos nullus numerus metietur, preter solam unitatem, quoniam ex nullis aliis numeria compositi sunt, sed tantum ex unitatubus in semet ipsis auctis, multiplicatisque procreamtur. Ter enim unus, iii et quinquies unus, v et septies unus, vii fecerunt. Et alii quidem quos super diximus eodem mox=do nasuntur. Hi autem in semet ipsis multiplicati faciut alios numeros, velut primi eosque primam rerum substantiam uimque sortitos cunctorum a se creatorum, uelut quedam elementa reperies quia scilicet incompositi sunt simplici generatione formati, atque in eos omnes quicumque ex his procreatu sunt numeri resoluuntur, ipsi uero neque ex aliis producuntur, neque in alios reducuntur. [[red capitulum]] De secondo et compositio [[/red capitulum]] [[large blue S illuminated with red]] Ecundus uero et compositus et ipse quidem impar est: proprea quia eadem imparis
Transcription Notes:
See handy guide posted on project intro page :)
I did use a "v" rather than "u" on one "velut" since there is a clear difference from the other "u" letters. -megshu
Note to other folks transcribing this: some marks that were being transcribed as an f are really an s--be careful!