Viewing page 38 of 160

This transcription has been completed. Contact us with corrections.

Alio binario diminutos sola unitas superstes egredietur. Rursus si ex duobus unum auferam in uno terminus detractionis herebit quem illorum duorum solum id est .viiii [[insertion]] or [[/insertion]]. et xxviiii [[insertion]] or [[/insertion]]. neque aliam constat esse mensuram. hos ergo contra se primos uocabimus. Sed sint alii numeri nobis eadem conditione propositi id est .xxi. et .viiii [[insertion]] or [[/insertion]]. ut quales hi sint inuestigent, cum sibimet fuerint inuicem comparati. Rursus aufero de maiore minorem numeri quantitatem id est .viiii [[insertion]] or [[/insertion]]. de .xxi. relinquuntur .xii. de his rursus deino .viiii. supersunt .iii. qui si ex nouenario detrahantur: senarius relinquetur. quibus item si quis ternarium demat .iii. relinquentur, de quibus tres detrahi nequeunt. Atque hic est sibi ipsi equalis. Nam .iii. qui detrahebantur usque ad ternarium numerum peruenerunt, a quo quem equales sunt detrahi minuique non potuerunt. Hos igitur commensurabiles prenuntiabimus et est eorum qui reliquus est ternarius mensura communis. [[red ink]] Alia particio paris secundum profectos et inperfectos et vltamque perfectos. [[/red ink]]
[[large red H with blue penwork]] Actenus de imparibus numeris quantum introductionis permittebat breuitas expeditum est. Rursus numerorum parius sic sit secunda diuisio. Alii enim sunt eorum superflui. Alii diminuti secundum utrasque habitudines inequalitatis. Omnis quippe inequalitas aut in maioribus aut in minoribus consideratur. Illi enim immoderata quodamodo plenitudine proprii corporis modum partium suarum numerositate procedunt. Illos autem uelut pauperitate in opes oppressosque quadam nature sue inopia minor quem ipsi sunt partium summa componit. Atque illi quidem quorum partes ultra quem satis est se se porrexerunt superflui nominantur. ut sunt .xii. uel .xxiiii [[insertion]] or [[/insertion]]. hi enim suis partibus comparati